PHOENIX

PHOENIX
I.
PHOENIX
Agenoris filius, Cadmi frater, qui Phoenicibus imperavit, a quo Phoenicia, ut quidam volunt. Frater fuit Cadmi, Cilicis et Europae, quam Iuppiterrapuit. Solinus tamen Cilicem facit Phoenicis filium, c. 38. quemadmodum Europam eiusdem filiam fuisse, nonnulli Veteres prodidêre. Apollodorus, Τινὲς δὲ Εὐρώτην οὐκ Α᾿γήνορος, ἀλλὰ Φοίνικος λέγουσι, quidam Europam non Agenoris, sed Phoenicis, filiam esse dicunt. Sed cum Europae fratres Cadmus et Cilix fuerint, qui Europam Phoenice genitam volunt, etiam Cadmo et Cilici patrem eum assignare oportet. Apud Hyginum in Astronom. Euripides Cepheum, Aethiopum Regem,
Andromedae patrem, filium eidem Phoenici tribut, quem Belo adscribit Apollodoru, Biblioth. l. 2. Certe Cephea et Phinea fratres fuisse, plerique tradiderunt, at Phinea Phoenice prodidit Hesiodus: Sic apud Scholiastem Apollonii, Phoenici ex Cassiopaea Arabe, Cilicem, Phineum et Doryclum, natos esse, tradunt Asclepiades, Antimachus et Pherecydes. Hellanicus vero Agenoris ipsius filium scripserat esse Phinea: ita Phoenix frater fuerit Cephei, ut et Phineus. Certe inter procos Andromedae, Cephei filiae, non solum Phinea, fratrem ipsius Cephei, sed etiam Phoenicem numerat Conon, nec tamen ullâ ipsis consanguinitate iunctum eum memorat: Ut in fabulis veritas sibi numquam constat. Secundum Phoenicum sententiam, Cephus et Phineus fratres, Phoenicis filii, et Cepheus in Phoenice regnavit etc. Quod autem ab hoc Phoenice regioni nomen, non placet Salmasio: qui Φοίνικας, Phoenices, a Graecis dictos vult, a colore tincturae, quae ibi primum fuit reperta. Φόνος enim caedes, und φοίνιος, cruentus, sanguineus, et hinc ruber seu puniceus. Verbum inde φεινίςςω, cruente, sanguine inficio. Homerus,
——— Φοινίςςετο δ᾿ αἵματι γαῖα.
Et hinc, rubrôcolore inficio: a quo demum φοῖνιξ, quod idem cum φοίνιος. Atque ab hac ei origine Graeci veteres, eam Syriae partem, in qua purpura optima tingebatur, Φοινίκην videntur appellâsse, et Φοινίκας, Tyri et Sidonis incolas, unde praestantissima purpura Tyria, quae et Sarrana Latinis, quia Sar olim Tyrus. Eosdem φοινοὺς dixerunt, unde Poeni, quos Sarrâ oriundos, h. e. Tyrô, scribit Ennius. Servius, Poeni, κατ᾿ ἀντίςτοιχον φοινοὶ, et Glossae, Poeni, Α῎φροι, Φοίνικες etc. Ut igitur Λίβυας et Μαύρους, a colore vultus, quod nigri essent, Graeci appellavêre (Λίβυς enim antiquâ Graecâ linguâ niger est, ut et Μαυρὸς) sic a colore tincturae, Phoenices; non vero a Phoenice Agenoris filio, ut in talibus fingere saepe solent. In cuiusmodi commentis priscos im itantur etiam recentiores Graeculi, qui Αίμιμοντον, vocabulum mere Romanum, ab Aemomonte factum, ipsi ab Αἰμιμόντῳ quodam, qui primus in illis locis regnârit, arcessunt etc. Vide Salmas. Ad Solin. passim, inprimis p. 1331.
II.
PHOENIX
Amyntoris fil. praeceptor Achillis, qui cum matris suae hortatu cum patris concubina rem habuisset, diris impetitus a patre, relictâ Hellade, in Thessaliam sese contulit, ad Peleum regem, qui illi Dolopum procurationem commisit, filiumque Achillem in disciplinam tradidit, quem etiam ad bellum Troianum comitatus est, ut ipse narrat apud Homer. Il. 9. Hic oculis tandem captus est. Ovid. in Ibin, v. 259.
Id quod Amyntorides videas, trepidusque minister
Pertentes baculo luminis orbus iter.
III.
PHOENIX
Cretae insul. urbs Ptolem. S. Niqueta Nigro, urbs item et mons non procul a Rhodo. Baudrando hodie Nichita, oppidul. Cretae in ora Australi in provinc. Cydoniae, vix 5. mill. pass. a Sfachia oppid. in Ortum, et 30. a Cydonia in Meridiem ad radices montium. Licet aliis sit Penice, pagus eiusdem tractus, 18. mill. pass. a Nichita in Occidentem. Item Licyaeportus, Aegypti vicus, Siciliae oppid. Thessaliae et Achaiae fluv. Mons Cariae, in ora, contra Rhodum, inter Gnidum ad Occasum, et Caunum ad Ortum, cum castro et fluv. cognomine. Moletio Anconitan vulgo, a Daedala oppido et monte 1500. stad. Plin. l. 4. c. 8. Strabo, Ptol.
IV.
PHOENIX
Graece Φοῖνιξ, instrumentum Musicum, cithara, apud Herodotum, Musâ 2. Καὶ ὄρυες τῶν τὰ κέρεα τοῖσι φοίνιξιν οἱ πήχεες ποιοῦνται. Quem locum pessime intelligunt Interpretes, qui de Phoenicibus populis accipiunt, aut de palmis. Φοίνιξ hîc cithara est seu instrumentum Musicum, quod πήχεις, h. e. ἀγκῶνας, cubita, habuisse, constat ex Athenaeo. Fiebant autem illa ex cornu orygis, uti docet Herodotus. Vide Salmas. ad Solin. p. 223. et supra, ubi de Oryge.
V.
PHOENIX
avis Arabica, solitaria, aquilae magnitudine, auri fulgore circa collum, cetera purpurea, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus. Vide Plin. l. 10. c. 2. et Horapollinem p. 96. Vivere secundum alios proditurannis 340. iuxta alios 600. secundum alios denique 1460. Maxime vulgatum, quingentos annos vivere. Seneca, EP. 42. Nam ille alter fortasse (sapiens) tamquam Phoenix, semel annô quingentesimô nascitur. Ipse se reseminat. Ovid. Metam. l. 15. v. 392.
Una est quae reparet, seque ipsa reseminet ales,
Assyrii Phoenica vocant, etc.
Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, etc.
Quae si vera sint, praeclaram imaginem Resurrectionis haec avis omnino praebet. Et vero argumenta Resurrectionis, ab ea, non pauci Patrum ducere solent. Ut Tertullian. de Resurrect. c. 23. Ambros. de fide Resurrect. itemque l. 6. in Hexam. c. 23. Zeno Veronensis de Resurrect. et alii. Sed et non pauci profanorum auctorum addicunt, ut Plin. l. 10. c. 2. Tacitus, loc. iam citando Dio, l. 57. Victor, in Epit. de Claudio, Mela, l. 3. c. 8. etc. qui et visam quandoque hanc avem tradunt, et eius descriptionem exhibent. Dubitat Gregor. Nazianzen. Orat. 37. quae de Spiritu S. est, itemque Origen. contra Celsum, l. 4. Sed et B. Maximus plane negat, l. ad Petrum Illustrem apud Photium p. 306. Nic. Lloydius. Vide Donati Marcelli disputatiunculam de hac avi, ad l. 6. An. Taciti, c. 33. et Petrum de Valle, Itiner. Addo, quod inter mundanae conversionis, (quales octonae statuuntur, pro octonis caeli orbibus, septenis quidem Planetarum. uno autem stellarum fixarum) prodigia (quale inter alia fuit sonus tubae acutus ac lugubris, clarô ac serenô caelô, omnium cum horrore, auditus, tempore Sullae, Plut. in eo) etiam Phoenicis conspectus habitus est. Plin. l. 10. c. 2 Cum huius alitis vita, magni conversionem anni fieri, prodidit Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum eôdem reverti. Solin. c. 36. Cum huius vita magni anni fieri conversionem, rata fides est inter Auctores. Orus Apollo, l. 2. c. 57. Α᾿ποκατάςτασιν πολυχρόνιον βουλόμενοι σημῆναι φοίνικα τὸ ὄρνεον ζωγραφοῦσιν᾿ ἐκεἰος γὰρ ὅτι γίνεται, ἀποκατάςτασις γίνεται πραγμάτων, Instaurationem diuturnam, et quae post multa fiat saecula, volentes indicare (Aegyptii) Phoenicem avem pingunt: hic enim dum nascitur, rerum vicissitudo fit et innovatio. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 47. In Xensia quoque hodie Sinici Imperii provinc. urbs est Fung Ciang, quod nomen illi a Phoenice ave,
sive illa, quam Sinae maximae felicitatis putant et non nisi rarissime videre aiunt: Fung enim avis, Ciang felicitas. Pingunt illam mirâ colorum varietate insignem, ac praedicant miris modis, semper solam, neuque unquam, nisi faustissimô totius Imperii omine conspici, asfirmantes, tapetes quoque vestesque pretiosiores eius icone exornant, Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 37. Sed de ave hac commento occasionem praebuit ambiguitas vocis φοῖνιξ, quae et palmam arborem, et Phoenicem avem (si aliqua est) significat, in versione LXX. Psalmo 91. v. 3. et Iobi c. 29. v. 8. quo utroque in loco tamen palmam indigitari, accurate Bochartus probat. Inprimis autem hinc nata fabula, quod palmae quandam speciem ferunt mortuam ex se renasci. Plin. l. 13. c. 4. In meridiano orbe praecipuam in palma obtinent nobilitatem Syagri, proximamque margarides. Una carum arbor in Chora esse: raditur, una et Syagrorum. Mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen acceptsse, mori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum haec proderem, fertilis. Ubi Chora forte est castrum Chor, in Armuzii Regni finibus, ad promontor. Sfacalath, quod a Syagris dactylis Veteres Syagrum dixêre. Quod ab incolis autem creditum, ibi palmam ex serenasci, in causa Ioci fertilitas est, ex qua factum aliquando, ut ex cadente surculo vel
palmula, altera palma in prope deficientis locum pullulaverit. Unde ad cognominem avem translata tandem fabula est, ut saepe ex levissima occasione portenta narationum nasci videmus. Quod enim attinet phoenicem in Aegypto visum Paulô Fabiô, L. Vitelliô Consulib. item alium Romam allatum an. Urb. Cond. 800. Claudii Principis Censurâ, ut Tacitus refert, Annal. l. 6. c. 28. Dion. l. 57. Aur. Victor Epitom. ubi de Claudio, Suidas etc. de hoc posteriore, Plinius habet, falsum hunc phoenicem esse, nemo dubitavit, l. 10. c. 2. de priore Tacitus, Nonnulli falsum phoenicem, neque Arabum e terris credidêre, nihilque usurpavisse ex his, quae vetus memoria firmavit. Quam ob causam tota de phoenice fabula iure merito Plinio fuit suspecta: Ferunt, inquit, ante omnes nobilem in Arabia phoenicem, haud scio an fabulose. Et haud dubie convivis se ridendum propinavit Heliogabalus, cum iis phoenicem promisit, vel pro eo libras auri mille, ut in praetorio eam dimitteret, i. e. in urbana villa, ut recte interpretatur Vir magnus ad Lamprid. c. 23. Nec eô fuit sapientior Aethiopiae Rex, qui in literis ad Romanum Pontificem, phoenicem in suo regno nasci iactavit. Quamvis multô ante idem scripserint Philostorgius, l. 3. et, qui eum sequitur, Nicephorus, Histor. l. 9. c. 19. Sed et Clemens VIII. quem, saeculô tam oculatô, Hibernis in Elizabetham REginam rebellibus, A. C. 1599. pro magno munere misisse phoenicis plumam, scribit Camdenus in Hibern. p. 783. sine dubio deceptus est. Quod vero Scaliger, Exercitat. 233. in mediterraneis Indiae reperiri phoenicem, incolis semenda dictum, ait, ut etiam legere est in Nic. Nontii Navigat. et apud Cardanum de Subtil. l. 10. quibus accedunt Arabes aliquot scriptores, secundum quos Semendal avis Indica est, quae in igne non comburitur: ipsum nomen retegit hanc fabulam et personatae avi larvam detrahit. Quis enim est qui non videat Semendal, vel, ut alii scribunt, Semenda, esse salamandram, quam in igne vivere, constans fama fuit apud Veteres. Quin Zoroaster in Geoponicis, l. 15. eam igne scribit generari. Imo, ut aliquô pactô excuses illorum simplicitatem, qui lacerti speciem in avibus censuerunt, e Graecis Phile, salamandrae alas, quibus in ignem involet, hôc versu ascribit:
Καὶ δίρμα λιτὸν, καὶ πτερῶν ἔχει σκέπην,
Tenuemque pellem et tegmen alarum haec habet.
Et paulo post:
Τὸ πῦρ γὰρ αὐτὴ οὐ φοβεῖ τὸ παμφάγον,
Ε᾿φίπταται δὲ καὶ διώκει τὴν ζέσιν.
Flammas vorantes omnia ipsa non timet,
Quaque ardet ignis, maxime involat et ruit, etc.
Necomittendae hîc rationes, quibus Andr. Schottus Heptaem. Diatr. 13. fabulam de phoenice, praeter dicta, hôc modô refellit. 1. Quod tam parum ii sibi constent, qui illam tradunt, ut nihil habeant, in quo possis tuto pedem figere. 2. Quod nemo sit, qui profiteatur verum phoenicem a se esse visum. 3. Quod Deus in illis Iobi capp. in quibus maiestatem et potentiam suam commendat ex Naturae operibus, hoc non fuisset omissurus, quod prae coeteris esset insigne. 4. Quod nec Paulus. de resurrectione mortuorum fuse disputans, 1. Corinth. c. 15. rationem tam obviam praeterîsset intactam, praesertim apud Corinthios, quibus notissimum erat, quidquid de hac ave iactatur. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 5. Totum igitur hoc de phoenice symbolicum est. Et quidem Clemens, l. 6. Strom. Ο῾ ὡροσ κόπος, inquit, ὡρολόγιόν τε μετὰ χεῖρα καὶ φοίνικα ἀςτρολογίας ἔχων σύμβολα, Horoscopus in manu habens astrologiae symbola, horologium et phoenicem: Apud Aegyptios videl quorum tota sapientia in symbolis consistebat, phoenix Astrologiae fuit hieroglyphicum, quia eius vitâ fieri credebatur magni anni conversio, ut dictum. Hinc in Hori Hieroglyph. Η῾λίου ἐςτὶν ὁ φοίνιξ σύμβολον, Phoenix est Solis symbolum. Et Ioh. Gazaeus in Ecphr. postquam hanc avem docuit renasci e suo cinere et tamquam orbe decursô perpetuo redire, Hoc, inquit, Solis circulare signum est, Η῾λίου τόδε σῆμα κερίδρομον, ut alia omittam. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 547. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Phoenix — most often refers to: * Phoenix (mythology), a mythical bird that dies in flames and is reborn from the ashes * Phoenix, Arizona, a large city in the United States * Phoenix (spacecraft), a spacecraft that landed in the north polar region of… …   Wikipedia

  • PHOENIX — PHOENIX, capital and largest city of Arizona. Its Jewish population in 2002 was 83,000, the 13th largest in the United States and growing. The first known Jew in Phoenix was Dr. Herman Bendell, who arrived in 1871, a year after the town was laid… …   Encyclopedia of Judaism

  • Phoenix — Phoenix, AZ U.S. city in Arizona Population (2000): 1321045 Housing Units (2000): 495832 Land area (2000): 474.864719 sq. miles (1229.893925 sq. km) Water area (2000): 0.227065 sq. miles (0.588095 sq. km) Total area (2000): 475.091784 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • PHOENIX — PHOENIX, Arizona Au milieu d’un territoire naturel particulièrement aride (le secteur de la Gila, par exemple, affecté par les températures moyennes les plus élevées de l’Union, reçoit moins de 100 mm de précipitations annuelles), la région de… …   Encyclopédie Universelle

  • Phoenix VR — Игровой движок (Список) Разработчик 4X Technologies S.A Аппаратная платформа IBM PC совместимый компьютер …   Википедия

  • Phoenix — es la capital, la mayor ciudad y la mayor área metropolitana del estado estadounidense de Arizona. Phoenix se incorporó el 5 de febrero de 1881. Es la principal ciudad del área metropolitana homónima. Los indios navajo llaman a la ciudad Hoodzo… …   Enciclopedia Universal

  • Phoenix, AZ — U.S. city in Arizona Population (2000): 1321045 Housing Units (2000): 495832 Land area (2000): 474.864719 sq. miles (1229.893925 sq. km) Water area (2000): 0.227065 sq. miles (0.588095 sq. km) Total area (2000): 475.091784 sq. miles (1230.482020… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Phoenix, IL — U.S. village in Illinois Population (2000): 2157 Housing Units (2000): 846 Land area (2000): 0.450739 sq. miles (1.167408 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.450739 sq. miles (1.167408 sq. km) FIPS …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Phoenix, NY — U.S. village in New York Population (2000): 2251 Housing Units (2000): 1041 Land area (2000): 1.144859 sq. miles (2.965170 sq. km) Water area (2000): 0.105079 sq. miles (0.272154 sq. km) Total area (2000): 1.249938 sq. miles (3.237324 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Phoenix, OR — U.S. city in Oregon Population (2000): 4060 Housing Units (2000): 1850 Land area (2000): 1.249290 sq. miles (3.235647 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.249290 sq. miles (3.235647 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • phoenix — [fē′niks] n. [altered (infl. by L) < OE & OFr fenix < L phoenix < Gr phoinix, phoenix, dark red, Phoenician, akin to phoinos, blood red, deadly] 1. Egypt. Myth. a beautiful, lone bird which lives in the Arabian desert for 500 or 600… …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”